monumenta.ch > Plinius > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 4, 68
{XII} Et hactenus quidem Cycladas servant, ceteras quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene, Phacusa, Nicasia, Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p. Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea vocitata Doliche et Macris et Ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali Deli L eademque a Samo XXXV inter Euboeam et Andrum X passuum freto, ab ea Geraestum CXII passuum.